|
PROPHETIA SOPHONIAE
1 1 Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium
Chusi filii Godoliae filii Amariae filii Ezechiae, in diebus Iosiae filii
Amon regis Iudae. 2 Auferens auferam omnia a facie
terrae, dicit Dominus, 3 auferam hominem et pecus, auferam
volatile caeli et pisces maris. Et ruinae impiorum erunt; et
disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus. 4 Et extendam manum
meam super Iudam et super omnes habitantes Ierusalem; et disperdam
de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus 5
et eos, qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant
in Domino et iurant in Melchom, 6 et qui avertuntur de post tergum
Domini, et qui non quaerunt Dominum nec investigant eum . 7 Silete
a facie Domini Dei, quia iuxta est dies Domini; quia praeparavit
Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos. 8 Et erit in die
hostiae Domini: visitabo super principes et super filios regis et
super omnes, qui induti sunt veste peregrina; 9 et visitabo super
omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui
complent domum domini sui iniquitate et dolo. 10 Et erit in die
illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta Piscium, et ululatus ab
urbe Nova, et contritio magna a collibus. 11 Ululate, habitatores
Pilae, quia interiit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes
involuti argento. 12 Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in
lucernis et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui
dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus et non faciet
male. 13 Et erunt opes eorum in direptionem, et domus eorum in
desertum; et aedificabunt domos et non habitabunt, et plantabunt
vineas et non bibent vinum earum . 14 Iuxta est dies Domini
magnus, iuxta et velox nimis; vox diei Domini amara, tribulabitur
ibi fortis. 15 Dies irae dies illa, dies tribulationis et
angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et
caliginis, dies nebulae et turbinis, 16 dies tubae et
clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos. 17
Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino
peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et viscera
eorum sicut stercora. 18 Sed et argentum eorum et aurum eorum non
poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli
eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione
faciet cunctis habitantibus terram.
2 1 Convenite, congregamini, gens non amabilis, 2
priusquam dispergamini quasi pulvis transeuntes, antequam veniat
super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies
furoris Domini. 3 Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui
iudicium eius estis operati; quaerite iustitiam, quaerite
mansuetudinem, si quomodo abscondamini in die furoris Domini. 4
Quia Gaza deserta erit, et Ascalon desolata, Azotum in meridie
eicient, et Accaron eradicabitur. 5 Vae, qui habitatis funiculum
maris, gens Cretensium! Verbum Domini super vos, Chanaan, terra
Philisthinorum: Disperdam te, ita ut non sit inhabitator . 6
Et erit funiculus maris requies pastorum et caulae pecorum. 7 Et
erit funiculus maris reliquiis domus Iudae: ibi pascentur, in
domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus
Deus eorum et convertet sortem eorum. 8 Audivi opprobrium
Moab et blasphemias filiorum Ammon, qui exprobraverunt populo meo et
magnificati sunt super terminos eorum. 9 Propterea vivo ego, dicit
Dominus exercituum, Deus Israel, quia Moab ut Sodoma erit, et filii
Ammon quasi Gomorra, possessio spinarum et acervi salis et desertum
usque in aeternum; reliquiae populi mei diripient eos, et residui
gentis meae possidebunt illos . 10 Hoc eis eveniet pro superbia sua,
quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini
exercituum. 11 Horribilis Dominus super eos, quia attenuabit omnes
deos terrae; et adorabunt eum, singuli de loco suo, omnes insulae
gentium. 12 Sed et vos, Aethiopes, interfecti gladio meo eritis
. 13 Et extendet manum suam super aquilonem et perdet
Assyriam; et ponet Nineven in solitudinem et in aridam, quasi
desertum. 14 Et accubabunt in medio eius greges, omne genus
animalium. Et onocrotalus et ulula in capitellis eius
morabuntur; vox cantat in fenestra, corvus in limine, quoniam
tabulatum cedrinum sublatum est. 15 Haec est civitas
exsultans, habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo:
Ego sum, et extra me non est alia amplius! . Quomodo facta est in
desertum, cubile bestiae? Omnis, qui transit per eam, sibilabit
et movebit manum suam.
3 1 Vae, provocatrix et inquinata, civitas
violenta! 2 Non audivit vocem, non suscepit disciplinam; in
Domino non est confisa, ad Deum suum non appropiavit. 3 Principes
eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi
deserti, ossa non relinquunt in mane. 4 Prophetae eius
vaniloqui, viri fallaces; sacerdotes eius polluerunt sanctum,
iniuste egerunt contra legem. 5 Dominus iustus in medio eius non
faciet iniquitatem; mane, mane iudicium suum dabit, sicut lucem, quae
non deficit; nescivit autem iniquus confusionem. 6 Disperdidi
gentes, dissipati sunt anguli earum; desertas feci vias
eorum, dum non est qui transeat; desolatae sunt civitates
eorum, non remanente viro nec ullo habitatore. 7 Dixi: Nunc timebis
me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia,
in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes
actiones suas. 8 Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die
qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et
colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram
furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. 9
Quia tunc reddam populis labium purum, ut invocent omnes in nomine
Domini et serviant ei umero uno. 10 Ultra flumina
Aethiopiae, inde supplices mei, filii dispersorum meorum deferent
munus mihi. 11 In die illa non confunderis super cunctis actionibus
tuis, quibus praevaricata es in me; quia tunc auferam de medio
tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in
monte sancto meo. 12 Et derelinquam in medio tui populum pauperem et
egenum . Et sperabunt in nomine Domini reliquiae Israel. 13 Non
facient iniquitatem nec loquentur mendacium; et non invenietur in
ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et
non erit qui exterreat. 14 Lauda, filia Sion; iubilate,
Israel! Laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem! 15
Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos; rex Israel,
Dominus, in medio tui, non timebis malum ultra. 16 In die illa
dicetur Ierusalem: Noli timere, Sion; ne dissolvantur manus
tuae! 17 Dominus Deus tuus in medio tui, fortis ipse
salvabit; gaudebit super te in laetitia, commotus in dilectione
sua; exsultabit super te in laude 18 sicut in die conventus .
Auferam a te calamitatem, ut non ultra habeas super ea
opprobrium. 19 Ecce ego interficiam omnes, qui afflixerunt te in
tempore illo; et salvabo claudicantem et eam, quae eiecta fuerat,
congregabo; et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra
confusionis eorum, 20 in tempore illo, quo adducam vos, et in
tempore, quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen et in
laudem omnibus populis terrae, cum convertero sortem
vestram coram oculis vestris , dicit Dominus.
|